RETICULI Campagi

RETICULI Campagi
RETICULI Campagi
memorantur Trebellio Pollioni in Gallieno, c. 16. Caligas gemmatas annexuisse dicitur, cum campagnos Reticulos appellaret. Ubi quidem Reticulorum nomen adiunctum, eum, in campagis illis Imperatoriis, ornatum suggerit, quô eorum, obstragula crebris et apte distinctis in cisuris, retium ad instar, aliquando fuisse fenestrata intelligamus. Sic enim Varroni Fenestraereticulatae dicuntur de R. R. l. 3. c. 7. quae cancellis sive reticulis obiectis munitae, B. Balduinus de Calceo Antiq. c. 18. ubi de Campagnis et Tzangis. Ad quae verba Andr. Frisius, Siquidem verbis Auctorris, inquit, fides, putaverim optimam Campagorum delineationem esse, quae inter Romae Elegantias, ante annos aliquot, auctore Mathamô, prodiit. Est enim ea reticulata prorsus et frequentibus incisuris conspicua. Sed nec aliam Tzanga figuram fuisse autumaverim, quam quae libellô eôdem exhibetur, propendente in summitate pedis quâdam quasi lamellâ, quae Aquilae repraesentat effigiem; cuius utriusque iconem exhibet locô cit. Alios autem ab his Reticulis, calceos esse fenestratos dictos. ostendit idem Balduinus, c. 12. de Sandaliis, effigiemque eorum similiter Frisus praefatus, in statua Eumenio Rhetori, in illustri Clivorum oppido positâ, repraesentat., ibid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CAMPACUS sen CAMPAGUS — CAMPACUS, sen CAMPAGUS ὐπο τὸν καμπῆς, a flexura vocatus, quod multas καμπὰς et decusses in calceando feceret, ex corrigiarum alligaturis, apud recentioris aevi Scriptores dictus est calceus Patriciorum et Senatorum, solô colore ab Imperatorio… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”